- RUSELLUS
- RUSELLUSde quo Brito Armoricanus, Philippid. l. 1.Terra Biensis habet castellum, nomine Braiam,In quo Iuaaeos plures Comitissa Brenensis,More suô nummos dantes et foenus, habebat.Contigit, ut fidei nostrae confessor agrestisQuidam, quamplures solidos deberet iisdem,Qui cum non esset solvendo, contulit illisArbitriô Comitissa suô punire Rusellum,Praecipue quoniam Iudaeis probra tulisset etc.Hunc Iudaei vinctum flagellatum que crucifixerunt, latere etiam eius hastâ perfossô: quam ob rem a Philippo Rege omnes combusti sunt. An Rusellum cum Brito vocavit a Gall. ruser, i. e. decipere, frandare, ac si Comitissa eum, uti Iudaeorum frandatorem, tradidisset, quod pecuniam debitam non persolverat? Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.